| His gestis Galliam petit atque ut primum in eam ve- | 5.1.1 |
| nit, Narbonensem proconsulem occidit. cunctis deinde | 2.1 |
| turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum | |
| meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum | |
| esset natura truculentus. et cum multa contra homines | 3.1 |
| et contra iura civitatum fecisset, morbo inplicitus gra- | |
| viter laboravit. circa eos, qui eum curabant, crudelissi- | |
| mus fuit. dein ad orientem profectionem parans omisso | 4.1 |
| itinere in Dacia resedit. circa R<a>etiam non paucos | |
| barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites | |
| et cohortatus est et donavit. deorum sane se nominibus | 5.1 |
| appellari vetuit, <quod> Commodus fecerat, cum ill[i- | |
| c]um, quod leonem aliasque feras occidisset, Hercu- | |
| lem dicerent. et cum Germanos subegisset, German<i- | 6.1 |
| c>um se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et | |
| demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se | |
| appellandum. damnati sunt eo tempore qui urinam in | 7.1 |
| eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant | |
| principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, | |
| ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis | |
| tertianisque collo adnexa gestarunt. per Thracias cum | 8.1 |
| praef. praet. i<ter> fecit; inde cum in Asiam traice- | |
| ret, naufragii periculum adit a<n>temna fracta, ita ut | |
| in scafam cum protectoribus [ita] descenderet. unde | |
| in triremem a praef. classis receptus evasit. excepit | 9.1 |
| a<p>ros frequenter, contra leonem etiam stetit. quando | |
| etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad | |
| Herculis virtutem accessisse [se] iactavit. |