| Septimius Severus quodam tempore cum consuluis- | 1.3.1 |
| set ac petisset, ut sibi indicaretur, quo esset successore | |
| moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi successurum. | |
| quare statim ad milites processit et Bassianum, filium | 4.1 |
| maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appella- | |
| vit. quod <cum> fecisset e<x> paterna cogitatione vel, | 5.1 |
| ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae | |
| gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse | |
| interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, mino- | |
| rem filium, Antoninum vocari iussit. itaque semper | 6.1 |
| ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte | |
| abesset, scriberet: 'salutate Antoninos filios et succes- | 7.1 |
| sores meos.' sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus | |
| ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. et | |
| h<a>ec de Antonini nomine. Geta autem dictus est | 2.1.1 |
| vel a patrui nomine vel a<vi> paterni, de cuius vita et | |
| moribus in vita Severi Marius Maximus primo septe- | |
| nario satis copiose rettulit. fuit autem Antoninus Geta | 2.1 |
| etiam ob hoc ita dictus, quod in animo habuit Se- | |
| verus, ut omnes deinceps principes quemadmodum | |
| Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, <id>que amore | |
| Marci, <quem patrem> vel fratrem suum sem<per> di- | 5 |
| cebat et cuius philosophiam litterarumque institutio- | |
| nem semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci | 3.1 |
| honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Mar- | |
| cus adoptivu<m> habuerit, sed in eius, qui Pius cogno- | |
| minatus <est>, Hadriani scilicet successori<s>, et quidem | 4.1 |
| ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem dele- | |
| gerat ex formularia forensi, cum ad tantos processus | |
| ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris | |
| auspicium, simul quod nemo ei vide<re>tur felicior | 5.1 |
| imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius | |
| proprium nomen iam per quattuor principes cucur- | |
| risset. |