| De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, | 2.6.1 |
| ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur: 'mi- | 7.1 |
| rum mihi videtur, Iuvenalis amantissim<e>[s], Geta noster | |
| divus futurus, cuius nihil imperiale in genitura video.' | |
| erat enim Iuvenalis praef. eius praetorii. nec eum fe- | |
| fellit. nam Bassianus, cum eum occidisset ac vere- | 8.1 |
| retur tyrannicam ex parricidio n<o>tam audiretque posse | |
| mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse | |
| fertur: 'sit divus, dum non sit vivus.' denique eum | 9.1 |
| inter divos rettulit atque ideo utcumque redit fama | |
| in gratiam parricida. |