| Natus est Geta Severo et Vitellio cons(ulibu)s Medio- | 3.1.1 |
| lanii, etsi aliter alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iu- | |
| lia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod eam | |
| in genitura habere compererat, ut regis uxor esset, | |
| isque privatus sed iam optimi in re p. loci. statim ut | 2.1 |
| natus est, nun<t>iatum est ovum gallinam in aula pe- | |
| perisse purpureum. quod cum allatum Bassianus fra- | 3.1 |
| ter eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad ter- | |
| ram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur: 'maledicte par- | |
| ricida, fratrem tuum occidisti.' idque ioco [quod] dic- | 4.1 |
| tum Severus altius quam quisquam praesentium acce- | |
| pit, a circumstantibus autem postea velut divinitus | |
| eff<u>sum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam | 5.1 |
| cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus | |
| <n>atus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, | |
| eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque | |
| ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum | 5 |
| ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timere<t> | |
| indicium, ferro eum adegit. quod et ipsum signo fuit | 6.1 |
| Getam ab Antonino interimendum, ut postea satis cla- | |
| ruit. fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus | 7.1 |
| docuit, huius facinoris, quod evenit: nam cum infan- | 8.1 |
| tis Getae natalem Severus commendare vellet, ho- | |
| stiam popa nomine Antoninus percussit. quod tunc | 9.1 |
| nec quaesitum nec animadversum, post vero intellec- | |
| tum est. |