| Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non | 4.1.1 |
| impius, a<v>ar<us, ver>bor<um> tractator, gulosus, cu- | |
| pidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri | 2.1 |
| fertur insigne, quod, cum vellet partium diversarum | |
| viros Severus occidere et inter suos dicere<t>: 'hostes | |
| vobis eripio' consentiretque adeo usque Bassianus, ut | |
| eorum etiam liberos, si sibi consul<e>ret, diceret occi- | 5 |
| dendos, Geta interrogasse fertur, quantus esset inter- | |
| ficiendorum numerus; cumque dixisset pater, ille inter- | 3.1 |
| rogavit: 'isti habent parentes, habent propinquos?' cum | |
| responsum esset habere, <ai>t com<plorans>: 'plures | |
| ergo in civitate tristes erunt quam laeti, quod vici- | |
| mus' et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus prae- | 4.1 |
| fectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex | |
| quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris ni- | |
| mia crudelitas. qui cum contenderet et diceret qua[si] | 5.1 |
| ioco qua[si] serio omnes cum liberis occidendos par- | |
| tium diversarum, Geta ei dixisse dicitur: 'tu qui nulli | |
| parcis, potes et fratrem occidere.' quod dictum eius | |
| tunc nihil, post vero pro pr<a>esagio fuit. fuit in lit- | 5.1.1 |
| teris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, pa- | |
| ternarum etiam sententiarum memor, fratri semper in- | |
| visus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen | |
| canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pat<er> | 2.1 |
| rideret. si quid accepit a p[r]a[e]<r>entibus, ad suum | |
| contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. post | 3.1 |
| Part<h>icum bellum pater cum ingenti gloria flore- | |
| ret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque | |
| Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. | |
| familiare illi fuit has quaestiones grammaticis propo- | 4.1 |
| nere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem | |
| emitterent, velut: agni balant, porcelli grun<n>iunt, | 5.1 |
| palumbes min<u>rriunt, [porci grunniunt], ursi s<a>e- | |
| viunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti <b>arriunt, | |
| ranae co[r]axant, equi hinniunt, asini r<ud>[i]unt, tauri | |
| <m>ugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni Sam- | 6.1 |
| moni<c>i libros familiarissimos habuit, quos ille ad | |
| Antoninum scripsit. habebat etiam istam consuetudi- | 7.1 |
| nem, ut convivia et maxime prandia per singulas lit- | |
| teras iuberet scientibus servis, velut in quo erat anser, | 8.1 |
| apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, pi- | |
| scis, perna et quae in eam litteram genera edulium ca- | |
| derent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare | |
| com<i>s etiam habebatur in adulescentia. | 5 |