| Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parri- | 6.1.1 |
| cidium aegerrim[a]e accepit, dicentibus cunctis duo- | |
| bus se liberis fidem promisisse, duobus servare de- | |
| bere, clausisque portis diu non est imperator admissus. | |
| denique nisi querellis de Geta editis et animis militum | 2.1 |
| delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bas- | |
| sianus redire non potuit. post hoc denique et Papi- | 3.1 |
| <ni>anus et multi alii interempti sunt, qui vel con- | |
| cordiae f<a>verant vel qui partium Get<a>e fuerant, | |
| ita ut utriusque ordinis viri et in balne<o et> cenantes et | |
| in publico percuterentur, Papinianus ipse securi per- | 5 |
| cussus sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res | |
| peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem | 4.1 |
| urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctori- | |
| tate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt, | |
| interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, | 5.1 |
| ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam sit in- | |
| gressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae | |
| reddiderit. quo quidem tempore <H>elvius Pertinax, | 6.1 |
| filius Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano | |
| interemptus, recitanti faust<a>[m] praetori et dicenti 'Sar- | |
| maticus maximus et Part<h>icus maximus' dixisse di- | |
| citur: 'adde et Geticus maximus', quasi Gothicus. quod | 7.1 |
| dictum altius in[tere] p<ec>tus Bassiani descendit, ut | |
| postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Per- | |
| tinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim | |
| et inique. <H>elvium autem etiam suspectum habuit | 8.1 |
| adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et | |
| filius Pertinacis imperatoris. quae res nulli facile pri- | |
| vato satis tuta est. funus Getae accuratius fuisse dici- | 7.1.1 |
| tur quam eius, qui fratri videretur occisus. inlatusque | 2.1 |
| est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in | |
| Appia via euntibus ad portam dextra[m], specie Septi- | |
| zodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. occi- | 3.1 |
| dere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod | |
| fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de cu- | |
| ria flentes repperit. fuit praeterea eius inmanitatis An- | 4.1 |
| toninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem | |
| destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur | |
| quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur, quod | 5.1 |
| mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens no- | |
| minis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut | |
| statua. varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, | 6.1 |
| i<m>mo <tan>ta sitis caedis, ut modo fautores Getae, | |
| modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. quo | |
| facto magis Geta desiderabatur. |