| Occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, | 2.1.1 |
| praefectus praetorii eius, qui antea privat<a>s cu<r>abat, | |
| imperium arripuit, humili natus loco et animi atque | |
| oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoni- | |
| num, cum in odio esset omnium et hominum et mili- | 5 |
| tum, n<u>ncu<p>avit statimque ad bellum Parthicum pro- | 2.1 |
| fectus et iudicandi de se militibus seu rumoribus, [e]qui- | |
| bus premebatur, adolescendi potestatem demit; quam- | 3.1 |
| vis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani | |
| libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox | |
| esset: 'quemvis magis quam parricidam, quemvis ma- | 4.1 |
| gis quam incestum, quemvis magis quam inpurum, | |
| quemvis magis quam interfectorem et senatus et po- | |
| puli.' |