| Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- | 2.5.1 |
| nus filius Macrini Antoninus voluerit nuncupari, cum | |
| <ille> auctor necis Antoninianae fuisse dicatur. de | 3.1.1 |
| ipso, qu<a>e in annales relata sin<t>, profera<m>: va- | |
| tes Caelestis apud Carthaginem, quae de<a> repleta | |
| solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitanti | |
| proconsul<i> de statu, ut solebat, publico et de suo im- | 5 |
| perio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, | |
| clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoni- | |
| num, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen Au- | |
| gusti octavo edidit. sed credenti<bu>s cunctis, quod | 2.1 |
| octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille | |
| transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud | |
| credentes vel tunc vel postea per vatem aliud de- | |
| signatum. denique adnumeratis omnibus, qui Antonini | 3.1 |
| appellati sunt, [h]is Antoninorum numerus invenitur. | |
| enimvero Pius primus, Marcus se<c>undus, Verus tertius, | 4.1 |
| Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, | |
| septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini | |
| fuere. nec inter Antoninos referendi sunt duo Gor- | 5.1 |
| diani, aut qui<a> pr<ae>nomen tantum Antoninorum | |
| habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt, non Antonini. | |
| inde est quod se et Severus Antoninus vocavit et plu- | 6.1 |
| rimi fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus. | |
| <s>et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Anto- | 7.1 |
| nini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium reten- | |
| tum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Dia- | 8.1 |
| dumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut su- | |
| spicio a Macrino interfecti Antonini militibus tollere- | |
| tur. alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse | 9.1 |
| dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audi- | |
| rent, imperatorium non putarent. |