| Et de Macrino quidem in senatu multi<s>, quando | 4.1.1 |
| nuntiatum est Varium Heliogabalum <factum> impera- | |
| torem, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixis- | |
| set, ea dicta sunt, <unde> appareat <ig>nobilem, sordi- | |
| dum, spurcum fuisse. verba denique Aure[i]lii Victo- | 2.1 |
| ris, cui Pinio cognomen erat, haec fuerunt: 'Macrinum | |
| libertinum, hominem prostib<i>lem, servilibus officiis oc- | 3.1 |
| cupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida | |
| sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis | |
| officiis rel<e>gatumque in Africam, ubi, ut infamiam | |
| damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse | 5 |
| c[l]ausulas, declamasse, in <ludo> postremo dixisse. | |
| donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi <c>on- | 4.1 |
| liberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero | |
| Antonino.' sed et haec dubia ponuntur, et alia dicun- | 5.1 |
| tur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam | |
| plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt | |
| et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, | 6.1 |
| post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum | |
| fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque per- | |
| venit. dein cum esset praefectus praetorii collega able- | 7.1 |
| gato, Antoninum Caracallum imperatorem suum inter- | |
| emit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. | |
| nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita | 8.1 |
| id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob par- | |
| ricidium vel [ne] incestum displiceret, interemptu<s> di- | |
| ceretur. |