| Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in | 5.1.1 |
| participatum adscito, quem continuo, ut diximus, An- | |
| toninum appellari a militibus iussit. dein corpus An- | 2.1 |
| tonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. | |
| mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut | 3.1 |
| munus suum curaret ac praecipue Antoninum honora- | |
| biliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob | |
| vestimenta populo congiaria data multum Antoninum | |
| a plebe dilectum. adcedebat etiam illud, quod mili- | 4.1 |
| tarem motum timebat, ne[c] eo interveniente suum im- | |
| pediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi in- | |
| vitus acceperat: ut sunt homines, qui ad ea se cogi | 5.1 |
| dicunt, quae vel sceleribus comparant. timuit autem | |
| etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, speran- | |
| tibus cunctis, quod, si un<i>us numeri concessus ac- | |
| cederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id | 5 |
| facerent odio Macrini vel propter vitam prob<r>am vel | |
| propter ignobilitatem, cum omnes superiores nobiles | 6.1 |
| fuissent imperatore<s>. infulsit praeterea in nomen Seve- | 7.1 |
| ri[s], cum illius nulla cognatione tangeretur. unde iocus | |
| extitit: 'sic Macrinus est Severus, quo modo Diadume- | |
| nus Antoninus.' statim tamen ad delendum militum | |
| motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit | 5 |
| solit[ud]o uberius, utpote qui extenuare cuperet im- | 8.1 |
| peratoris occisi crimen. profuitque pecunia, ut solet, | |
| cui innocentia prodesse non poterat; retentus est enim | |
| aliquan<t>o tempore in imperio homo vitiorum omnium. |