| Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini | 5.9.1 |
| divum illum appellans excusansque se et iurans, quod | |
| de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum | |
| perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit ho- | |
| minem improbum, cum ad senatum scriberet. interest | 6.1.1 |
| scire, cuiusmodi oratio fuerit, qua se excusavit, ut et | |
| inpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo ini- | |
| tium sumpsit improbus imperator. capita ex oratione | 2.1 |
| Macrini et Diadumeni imperatorum: 'vellemus, p. c., | |
| et incolomi Antonio nostro et revecti cum triumpho | |
| vestram clementiam videre. tunc demum enim florente | |
| re p. et omnes felices essemus, et sub eo principe vive- | 5 |
| remus, quem nobis Antoninorum loco d<i> d<e>derant. ve- | 3.1 |
| rum quia id evenire[t] per tumultum militarem non | |
| potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fe- | 4.1 |
| cerit, dein honores divinos, quod primum faciendum | |
| est, decernimus ei v<i>ro, in cuius verba iuravimus, cum | |
| exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem | |
| praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam | 5 |
| factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset.' | |
| et infra: 'detulerunt ad me imperium, cuius ego, p. c., | 5.1 |
| interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis pla- | |
| cuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipen- | |
| dium dedi et omnia imperatori<o> more iussi.' item in- | 6.1 |
| fra: 'Diadumenum filium meum vobis notum et im- | |
| perio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet | |
| appellans, ut <c>ohonestetur prius nomine, sic etiam | |
| regni honore. quod vos, p. c., bono faustoque [h]omine | 7.1 |
| adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum no- | |
| men, quod maxime diligitis.' item infra: 'Antonino | 8.1 |
| autem divinos honores et miles decrevit, et nos de- | |
| cernimus et vos, p. c., ut decernatis, cum possimus | |
| imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes | |
| e<i> duas statuas equestres, pedes<tres> duas habitu mi- | 5 |
| litari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo | |
| duas triumphales. quae omnia, p. c., vos impleri iu- | 9.1 |
| beb<i>tis nobis religiose pro prioribus a<m>bientibus.' lectis | 7.1.1 |
| igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et | |
| mortem Antonini senatus gra<t>anter accepit et Opilium | |
| Macrinum libertatem publicam curaturum sperans pri- | |
| mum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo | 5 |
| ante procurator privatae fuisset. eundem, cum scriba | 2.1 |
| pontific<i>s esset, quos hodie pontifices minores vocant, | |
| pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. | |
| diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet | 3.1 |
| de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam con- | 4.1 |
| stitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum in- | |
| vectus est. denique statim Macrino et proconsulare[m] | |
| imperium et potestatem tribuni<c>iam detulerunt. |