| Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen rece- | 7.5.1 |
| pisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, | |
| Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. quod | 6.1 |
| quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se <B>as- | |
| siani filium diceret, homo sordidissimus et ex mere- | |
| trice conceptus, idem postea nomen accepit. denique | 7.1 |
| versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur An- | |
| tonini nomen coepisse a Pio et paulatim per An- | |
| toninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem | |
| solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse | 5 |
| videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero | |
| etiam polluisse sacra[n]ti nominis reverentiam. iam | 8.1 |
| quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? | |
| postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum | |
| ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur? |