| Fuit in [ue]<iu>re non incallidus, adeo ut statuisset | 13.1.1 |
| omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non | |
| rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Com- | |
| modi et Caracalli et hominum inperitorum volu<n>tates, | |
| cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias | 5 |
| causas facta praeferrentur, quae ad gratiam conposita | |
| videre<n>tur. in annonis tribuendis largissimus fuit, in | 2.1 |
| auro parcissimus, in ver<ber>andis [uel] aulicis tam | 3.1 |
| inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non | |
| Macrinum dicerent, sed Ma[r]cellinum, quod macelli | |
| specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. | |
| vini cibusque avidissimus, nonnumquam usque ad | 4.1 |
| ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandi[di]s- | |
| set vel privatim, parcissimus, in c[a]ena effusissimus. | |
| adhibuit convivio litteratos, ut loque<n>s de studiis | 5.1 |
| liberalibus necessario abstemius. |