| Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, | 14.1.1 |
| crudelitatem m<o>rum viderent, hominem putidulum in | |
| imperio ferre non possent, et maxime milites, qui multa | |
| eius memi<ne>rant funestissima et aliquando turpis- | |
| sima, inita factione illum occiderunt cum puero filio | 5 |
| Diadum<en>o, scilicet Antonino cognomine, de quo | |
| dictum est, quod in somnis Antoninus fuisset. unde | 2.1 |
| etiam versus extant huiusmodi: | |
| vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et <i>stu<d>: | |
| Antoninorum nomen puer ille gerebat, | |
| qui patre venali genitus sed matre pudica, | 5 |
| centum nam moechos passa est centumque rogavit. | |
| ipse etiam cal<v>us moechus fuit, in<d>e maritus: | |
| en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille. | |
| et isti versus ex Gr<a>eco [ex] translati sunt in Lati- | 3.1 |
| num, nam Gr<a>ec[a]e sunt disertissim<i>, videntur au- | |
| tem mihi ab aliquo poeta vulgari translat<i> esse. quod | 4.1 |
| cum Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant; | |
| iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem per- | 5.1 |
| ierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus est, quando | |
| et omnia eius a militibus pervas<tat>a sunt. |