Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Anto- | 15.1.1 |
ninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit | |
belloque victus est et occisus in suburbano B<i>thyniae | |
suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. ita | 2.1 |
Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris | |
vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod | |
dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abli- | |
gurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem | 5 |
exitum vitae suae sortitus est. |