| Sane cum esset inferior in eo bello, quod Antoninus | 8.3.1 |
| gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vin- | |
| dicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero mis- | |
| sis legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto | |
| Antonino Parthus concessit. inde cum se Ant[h]io- | 4.1 |
| c<h>iam recepisset ac lux<u>riae operam daret, iustam | |
| causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, | |
| ut putabatur, filium sequen<d>i, id est Heliogabalum Bas- | |
| sianum Varium, qui[a] postea est et Bassianus et An- | 5 |
| toninus [et Antoninus] appellatus. fuit aliqua mulier | 9.1.1 |
| Maesa sive Varia ex [a]Emisena urbe, soror Iuliae | |
| uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Anto- | |
| nini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Ma- | |
| crini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, | 5 |
| quae diu illa collegerat. huic erant duae filiae, Sy- | 2.1 |
| miam<i>ra et Mam<a>ea, quarum maiori filius erat Helio- | |
| gabalus [et Bassiani et Antonini nomen accepit]; nam | |
| Heliogabalum Foenices vocant solem. sed Heliogaba- | 3.1 |
| lus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus | |
| erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum ve- | |
| niebant, militibus praecipue. his Maesa sive Varia dixit | 4.1 |
| Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omni- | |
| bus militibus innotuit. erat praeterea Maesa ipsa di- | 5.1 |
| tissima (ex quo etiam Heliogabalus lux<u>riosissimus), | |
| qua promittente militibus legiones a<b>ductae sunt a | |
| Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis | 6.1 |
| nepos eius Antoninus est appellatus imperii delatis in- | |
| signibus. haec ubi sunt Macrino apud Ant[h]ioc<h>iam | 10.1.1 |
| posit<o> nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul | |
| etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos | |
| eos cum legionibus misit. quibus cum Antoninus osten- | 2.1 |
| deretur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso | |
| Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. dein parte | 3.1 |
| exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus | |
| contra se festinantem, commis<s>oque proelio Macri- | |
| nus est victus proditione militum eius et amore An- | |
| tonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in | 5 |
| vico quodam B<i>th<y>niae occisus est cum Diadumeno. | |
| ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum. | |
| sciendum praeterea, quod Caesar fuisse dicitur, non | 4.1 |
| Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse | |
| cum patris imperio tradiderunt. occisus est etiam fi- | 5.1 |
| lius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur | |
| a milite. non enim aliquid dignum in eius vita erit, | 6.1 |
| quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini | |
| est velut not<h>us adpositus. |