| DIADUMENUS ANTONINUS | |
| <AELII> LAMPRIDII | |
| Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio | 1.1.1 |
| Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano | |
| factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi | |
| quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda om<in>a | |
| sunt facta imperii non diutini, ut evenit. nam cum | 2.1 |
| primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, | |
| ingens m<a>eror obsedit omnium pectora, quod An- | |
| toninum in re p. non haberent, existimantium, quod | |
| cum eo Romanum esset imperium periturum. id ubi | 3.1 |
| Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus, ne in | |
| aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Anto- | |
| nini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim | |
| contionem parari iussit filiumque suum <t>unc puerum | 5 |
| Antoninum appellavit. contio: 'videtis, conmilitones, | 4.1 |
| et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, | |
| quem diu principem, si di faveant, habebitis. intellego | 5.1 |
| praeterea desiderium ingens Antoniniani nomin<is> | |
| apud vos manere. quare, quoniam mihi per conditio- | |
| nem fragilitatis humanae non multum superesse vide- | |
| tur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctori- | 5 |
| bus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum.' | |
| adclamatum: 'Macrin<e> imperator, di te servent. An- | 6.1 |
| tonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu <vi- | |
| v>um omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Ma- | 7.1 |
| crino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus | |
| vinci non potest. tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non | |
| potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Anto- | 8.1 |
| ninum nobis di dederunt. p<ue>r[e] Antoninus dignus im- | |
| perio.' Macrinus imperator dixit: 'habet<e> igitur, | 2.1.1 |
| commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini | |
| nomine aureos quinos et solit<a>s promotiones sed ge- | |
| minatas. di facient, ut haec saepius fiant. dabimus | |
| autem per cuncta quinquennia h<o>c, quod hodie puta- | 5 |
| <v>imus.' post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus | 2.1 |
| imperator dixit: 'gratias vobis, commilitones, quod me | |
| et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me | |
| et patrem meum d<u>xistis, quos imperatores Romanos | |
| diceretis et quibus com<m>it<t>eretis rem p. et pater | 3.1 |
| quidem meus cura<b>it, ne desit imperio, ego autem ela- | |
| borabo, ne desim nomini Antoninorum. scio enim me | |
| Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis | |
| facere perdifficile est. interim tamen causa imperii, | 4.1 |
| causa nominis id om<ne> quod pater et tantundem | |
| promitto honoribus, ut et venerandus Macrinus pater | |
| praesens promisit, duplicatis.' Her<o>dianus Graecus | 5.1 |
| scriptor haec praeteriens Diadumen<um> tantum Cae- | |
| sarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum | |
| patre occisum. |