| Hac habita contione statim apud Ant[h]ioc<h>iam | 2.6.1 |
| moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Ma- | |
| crin<i> usque ad iussum senatus dilata est. missae | 7.1 |
| etiam ad senatum litterae, quibus nomen Antonini in- | |
| dicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter | |
| dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio | |
| id factum putent. paraverat sane p<a>enulas populo | 8.1 |
| coloris russei dare Macrinus imperator in honorem An- | |
| tonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut cara- | |
| callae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium | |
| suum Paenuleum vel P<a>enularium dicendum, quam | 5 |
| Caracallus esset [et] dictus Bassianus. congiarium | 9.1 |
| etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum | |
| edictum poterit indicare. verba edicti: 'vellem, Qui- | 10.1 |
| rites, iam praesentes essemus: Antoninus vester vo- | |
| bis congiarium sui nominis daret. incid<e>ret praeterea | |
| et pueros Antoninianos et puellas Antoninian<a>s, quae | |
| tam grati nominis gloriam propagarent.' et reliqua | 5 |
| his ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoni- | 3.1.1 |
| niana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque | |
| argento a<t>que dies septem supplicatio pro Antonini | |
| nomine celebrata est. |