| Haec <sunt> quae de puero sint dicenda. nunc ve- | 3.4.1 |
| niamus ad om<in>a imperii, quae cum in aliis tum in | |
| hoc praecipue sunt stupenda: die, qua natus est, | 4.1.1 |
| pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii | |
| maioris, inspexit et quas claras probavit, in id con- | |
| clave red<u>ci praecepit, in quo post duas <h>oras Dia- | |
| dumenus natus est. solent deinde pueri pilleo insigniri | 2.1 |
| naturali, quod obs<t>etrices rapiunt et advocatis cre- | |
| dulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. | |
| a<t> iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, | 3.1 |
| sed ita forte ut rum<pi> non potuerit, <ner>v[ir]is in- | |
| ter<c>edentibus specie nervi sagit<t>ari. ferunt denique | 4.1 |
| Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi | |
| sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis | |
| non multum abhorruerit ab illo sign<o>[m] Diademati[s] | |
| nomen Diadumeni. in agro[s] patris eius oves pur- | 5.1 |
| pureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum va- | |
| ria fuerit. eadem die, qua hic natus est, aqu<i>lam ei | 6.1 |
| constat sensim palumbum regium parvulum attulisse | |
| et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. | |
| Pantigatum in domo patris eius nidum posuerunt. | |
| his diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta | 5.1.1 |
| genitura eius exclamaverunt et ipsum filium impera- | |
| toris esse et imperatorem, <quasi> mater eius adulte- | |
| rata esset, quod fama retinebat. huic eidem aquila | 2.1 |
| pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum in- | |
| fantis clamor esset factus, in monumento regio, quod | |
| iuxta villam esse<t>, in qua tunc pater agebat, supra | |
| statuam regis posuisse <fertur>, ita ut capiti eius ap- | 5 |
| taret. quod multi ominosum p<u>tar<u>nt et morti ad- | 3.1 |
| commodum, clarum autem eventus ostendit. natus est | 4.1 |
| pr<a>eterea natali Antonini et ea hora et signis prope | |
| concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixe- | |
| runt mathema<ti>ci et imperatoris illum filium futu- | |
| rum et imperatorem, sed non diu. die, qua natus est, | 5.1 |
| quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propin- | |
| qua dicitur exclamasse 'Antoninus vocetur', sed Ma- | |
| crinus timuisse, quod nullus ex eius genere hoc no- | |
| mine censeretur, <et> abstinuisse nomine imperatorio, | 5 |
| simul quod iam rumor de vi <g>eniturae illius emanasset. | |
| haec atque alia om<in>a fuisse multi in litter<a>s rettule- | 6.1 |
| runt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset | |
| Diadumenus et leo ruptis [ruptis] vinculis, ut quidam, | |
| ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, | |
| puerum delinxit et inviolatum reliquit, <c>um nutrix se | 5 |
| in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; | |
| atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans | |
| iacebat. |