| Haec sunt quae digna <m>em<o>ratu[i] in Antonino | 6.1.1 |
| Diad<u>meno esse videantur. cuius vitam iunxissem pa- | |
| tris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam | |
| puer<u>li specialem expositionem vitae coegisset. et fuit | 2.1 |
| quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoni- | |
| norum, <u>t qui eo nomine non niteretur, mereri non | |
| vide<re>tur imperium. unde etiam quidam et Severum | 3.1 |
| et Pertinacem et Iulianum Antoninorum pra<e>nomini- | |
| bus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, | |
| patrem et filium, Antonin<o>s cognominatos putant. sed | 4.1 |
| aliud est cum pr<ae>nomen adscitur, aliud cum ipsum | |
| nomen inponitur. nam Pius verum nomen Antonini | 5.1 |
| habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi | |
| habuit, sed hoc sublato atque abolito non pr<ae>nomen | |
| Antonini sed nomen accepit. Verus autem Commodi | 6.1 |
| nomen habuit, quo abolito Antonini non pr<ae>nomen | |
| sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Anto- | 7.1 |
| ninum appellavit atque ita in publicas edidit die[m] | |
| natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat | 8.1 |
| vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi An- | |
| toninum successorem praedictum sensisset, an[toni]no | |
| demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei | |
| etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Ge- | 9.1 |
| tam vero, quem multi Antoninum negant dictum, ea- | |
| dem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, | |
| ut patri Severo succederet, quod minime factum est. | |
| post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exer- | 10.1 |
| citui senatui populoque Romano, cum esset ingens | |
| desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum | |
| satis constat. extat epistola[s] Opili Macrini, patris | 7.1.1 |
| Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium | |
| pervenisse, qui esset secundu<s> imperii, quam quod | |
| Antoniniani nominis esset pater factus, quo clari<us> illis | |
| temporibus non fuerat vel deorum. quam epistolam | 2.1 |
| priusquam intexam, libet ver<s>us inserere in Commo- | |
| dum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intelle- | |
| gant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut | |
| illi ne [de] deorum nomen commode videretur adiungi. | 5 |
| versus in Commodum Antoninum dicti: | 3.1 |
| Commodus Herculeum nomen habere cupit, | |
| Antoninorum non putat esse bonum, | |
| expers humani iuris et imperii, | |
| sperans quin etiam clarius esse deum, | 5 |
| quam si sit princeps nominis egregii. | |
| non erit iste deus nec tamen ullus homo. | |
| hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta | 4.1 |
| in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inseren- | |
| dos putavi, ut scirent omnes Antonin<o>s plur<i>s fuisse | |
| quam deos, ac trium principum amore, quo[s] sapien- | |
| tia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, | 5 |
| in Vero bonitas, in Marco sapientia. redeo nunc ad | 5.1 |
| epistolam Macrini Opilii: | |
| 'Opilius Macrinus Noniae Cels<a>e coniu[n]gi. quid | |
| boni adepti sumus, mi uxor, car<e>t aestimatione. et | |
| fortassis de imperio me putes dicere—non magnum | 5 |
| est istud, quod etiam indignis fortuna concessit,—: | |
| Antonini pater factus sum, Antonini mater es facta. o | 6.1 |
| nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem | |
| nunc demum felicis imperii. di faxint et bona Iuno, | 7.1 |
| quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et | |
| ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar.' | |
| hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi | 8.1.1 |
| videretur, quod vocatus est filius Antoninus. |