| Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem | 8.2.1 |
| patris atque asperum principatum interfectus est cum | |
| patre, non suo nomine. quamvis etiam istum ultra | 3.1 |
| aetatem saevisse in plerosque repperiam, ut docent | |
| litterae ab hoc eodem a<d> patre<m> missae. nam cum | 4.1 |
| quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos Ma- | |
| crinus saevissime punisset filio forte absente atque | |
| hic audisset auctores quidem defectionis occisos, <con- | |
| scios> tamen, quorum dux Armeni<a>e erat et item | 5 |
| legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familia<ri>- | |
| ta<t>e<m> dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, | |
| paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum | |
| historiae causa inserendum putavi: 'patri Augusto fi- | 5.1 |
| lius Augustus. non satis, mi pater, videris in amore | |
| nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectat<a>e | |
| conscios reservasti sperans eos vel amiciores tibi fu- | |
| turos, si his parceres, vel ob antiquam familiaritatem | 5 |
| dimittendos: quod nec de<b>uit fieri nec p<r>o<d>erit. | 6.1 |
| nam primum omnium iam te exulcerati[s] suspicioni- | |
| bus amare non possunt. deinde crudeliores inimici | |
| sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis | |
| tuis iunxerunt. adde quod adhuc exercitus habent. | 5 |
| si te nulla movet tantarum gloria rerum, | 7.1 |
| Ascanium surgentem et spes heredis Iuli[i] | |
| respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus | |
| debetur. | |
| feriendi sunt isti, si vis esse securus. nam vitio generis | 8.1 |
| humani alii non s<u>nt defuturi, cui isti servantur.' hanc | 9.1 |
| epistolam quidam ipsius, quidam magistri eius Cae- | |
| liani ferunt, Afri quondam r<h>et[h]oris, ex qua ap- | |
| paret, quam asper futurus iuvenis, si vixisset. |