| AELI LAMPRIDII | |
| ANTONINUS HELIOGABALUS | |
| Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus | 1.1.1 |
| est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Ro- | |
| manorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Ne- | |
| rones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. sed | 2.1 |
| cum eadem terra et venena ferat et frumentum atque | |
| alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensa- | |
| tionem sibi lector diligens faciet, cum legerit Augustum, | |
| Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, | 5 |
| Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. simul in- | 3.1 |
| telleg[er]et Romanorum iudicia, quod illi et diu im- | |
| perarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero inter- | |
| fecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec no- | |
| mina libet dicere. | 5 |