| Igitur occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui | 1.4.1 |
| pari potestate imperii Antonini etiam nomen accepe- | |
| ra[n]t, in Varium Heliogabalum imperium conlatum | |
| est, idcirco quod Bassiani filius diceretur. fuit autem | 5.1 |
| Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Anto- | |
| nini sibi nomen adsciverat vel in argumentum gene- | |
| ris vel quod id nomen usque adeo carum esse cogno- | |
| verat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa | 5 |
| nominis amaretur. et hic quidem prius dictus est Va- | 6.1 |
| rius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, | |
| cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius | |
| aedes Orci fuit, quem e Suria secum advexit. postremo | 7.1 |
| cum accepit imperium, Antoninus appellatus est at- | |
| que ipse in Romano imperio <u>lti[ssi]mus Antoninorum | |
| fuit. hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine | 2.1.1 |
| illius voluntate nihil in re p. faceret, cum ipsa mere- | |
| tricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, An- | |
| tonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel | |
| Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; et | 2.1 |
| aiunt quid<a>m Varii etiam nomen idcirco e<i>dem indi- | |
| tum a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice | |
| utpote, conceptus videretur. hic fertur occiso Macrini | 3.1 |
| factione patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei | |
| Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficere- | |
| tur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et | |
| crudeli exercuit imperium. sed de nomine hactenus, | 4.1 |
| quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, | |
| quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut | |
| Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, ve- | |
| lut maiores tuos, aureos formaveris adoptans virtutes | 5 |
| veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras. |