| Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus | 3.1.1 |
| imperium Romam nuntios misit; excitatisque omnibus | |
| ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, | |
| quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed | |
| etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Anto- | 5 |
| nini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium | |
| factum est. erat praeterea etiam rumor, qui no<v>is post | 2.1 |
| tyrannos solet d<o>nari principibus, qui nisi ex summis | |
| virtutibus non permanet et quem multi mediocres prin- | |
| cipes amiserunt. denique ubi in senatu lectae sunt lit- | 3.1 |
| terae Heliogabali, statim [in]fausta in Antoninum et dira | |
| in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque | |
| Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose cre- | |
| dentibus, ut sese habent vota hominum ad creduli- | 5 |
| tatem festinantium, cum, quod optant, verum esse de- | |
| siderant. sed ubi primum ingressus est urbem, omis- | 4.1 |
| sis, quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in | |
| Palatino monte iuxta <a>edes imperatorias consecra- | |
| vit eique templum fecit, studens et Matris typum et | |
| Vest<a>e ignem et Palladium et anc[h]ilia et omnia | 5 |
| Romanis veneranda in illud transferre templum et id | |
| agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus colere- | |
| tur. dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum | 5.1 |
| religiones et Christianam devotionem illuc transferen- | |
| dam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sa- | |
| cerdotium teneret. |