| Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem | 4.1.1 |
| suam in senatum rogari iussit. quae cum venisset, vo- | 2.1 |
| cata ad consul<u>m subsellia[m] [a]scribendo adfuit, id | |
| est senatus consulti conficiendi testis, solusque om- | |
| nium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi claris- | |
| sima loco viri senatum ingressa est. fecit et in colle | 3.1 |
| Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo | |
| ante fuerat conventus matronalis, solemnibus dumtaxat | |
| diebus et si umquam aliqua matrona consularis con- | |
| iugii ornamentis esset donata, quod veteres impera- | 5 |
| tores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobili- | |
| tatos maritos non habuerant, ne innobilitat<a>e rema- | |
| nerent. s<ub> Symiamira facta sunt senatus consulta | 4.1 |
| ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu in- | |
| cederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum ve- | |
| niret, quae pilento, quae <e>quo, qu<a>e sagmario, | |
| quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae bo- | 5 |
| vum, quae sella veheretur et utrum pellicia <a>n os- | |
| se<a> an eborata an argentata, et quae aurum vel gem- | |
| mas in calciamentis haberent. |