| Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sor- | 5.1.1 |
| dide ageret inireturque a viris et subaret, statim mi- | |
| lites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspira- | |
| verant, ut hunc principem facerent, atque in consobri- | |
| num eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem | 5 |
| senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere | |
| animos. quis enim ferre posset principem [qui] per | 2.1 |
| cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne | |
| beluam qui<dem> talem quisquam ferat? Romae deni- | 3.1 |
| que nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui | |
| ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perdu- | |
| cerent, ut eorum conditionibus frui posset. agebat prae- | 4.1 |
| terea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam | |
| subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nu- | |
| dusque una manu ad mammam altera pudendis ad- | |
| hibita ingenicularet posterioribus eminentibus in sub- | 5 |
| actorem reiectis et oppositis. vultum praeterea eodem, | 5.1 |
| quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto | |
| expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, | |
| si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur. | |
| vendidit et honores et dignitates et potestates tam | 6.1.1 |
| per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. | |
| in senatum legit sine discrimine aetatis, census, gene- | 2.1 |
| ris pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et | |
| tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam | |
| procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Proto- | 3.1 |
| genen et Cordium primo in certamine curruli socios, | |
| post in omni vita et actu participes habuit. multos, | 4.1 |
| quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena | |
| in aulam traduxit. H<i>eroclen vero sic amavit, ut | 5.1 |
| eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inverecun- | |
| dum est, Floralia sacra se adserens celebrare. in vir- | |
| ginem Vestalem incestum admisit. sacra p. R. subla- | 6.1 |
| tis penetralibus profanavit. ignem perpetuum extin- | 7.1 |
| guere voluit. nec Romanas tantum extinguere voluit | |
| religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut | |
| Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Ve- | |
| stae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, | 5 |
| inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his, | |
| qui se polluerant. et penetrale sacrum est auferre co- | 8.1 |
| natus cumque seriam quasi veram rapuisset, quam[q] | |
| vi<r>go maxima fals<o>[m] monstraverat atque in ea nihil | |
| repperisset, adpl[a]osam <f>regit; nec tamen quic- | |
| quam religioni dempsit, quia plures similes factae di- | 5 |
| cuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre. | |
| haec cum ita essent, signum tamen, quod Palladium | 9.1 |
| esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei tem- | |
| plo locavit. Matris etiam deum sacra accepit et tauro- | 7.1.1 |
| boliatus est, ut ty<p>um eriperet et alia sacra, quae peni- | |
| tus habentur condita. iactavit autem caput inter prae- | 2.1 |
| cisos fanaticos et genitalia sibi devi<n>xit et omnia | |
| fecit, quae Galli facere solent, ablatumque sanctum | |
| in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam | 3.1 |
| omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen | |
| sibi faciens inminentis exitii. omnes sane deos sui dei | 4.1 |
| ministros esse aiebat, cum alios eius cubicularios ap- | |
| pellaret, alios servos, alios diversarum rerum mini- | |
| stros. lapides, qui divi[di] dicuntur, ex proprio templo, | 5.1 |
| <simulacrum> Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo | |
| id Orestes posuerat, adferre voluit. et Orestem qui- | 6.1 |
| dem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno | |
| in loco posuisse, sed multa in multis; posteaquam se | 7.1 |
| apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purifi- | |
| cavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe | |
| cruentari hominum sanguine necesse est.—et Orestam | 8.1 |
| quidem urbem Hadrianus suo nomin<i> vindicari iussit | |
| eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, | |
| cum ei dictum esset, ut in f<u>riosi alicuius domum vel | |
| nomen inreperet; nam ex eo emollitam insaniam fe- | 9.1 |
| runt, per quam multos senatores occidi iusserat, qui- | |
| bus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod eos | 10.1 |
| post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis | |
| interfectos credebant.—caedit et humanas hostias lec- | 8.1.1 |
| tis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Ita- | |
| liam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utri- | |
| que parenti dolor. omne denique magorum genus ade- | 2.1 |
| rat illi operabaturque cottidie hortante illo et gratias | |
| dis agente, quos amicos eorum invenisset, cum inspi- | |
| ceret exta puerilia et excru<c>iaret hostias ad ritum gen- | |
| tilem suum. | 5 |