| Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne se- | 16.1.1 |
| <na>tus ad ali<um> qu<empi>am se inclinaret, si ille | |
| consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe de- | |
| cedere. omnesque, quibus aut vehicula aut servi de- | |
| erant, subito proficisci iussi[t] sunt, cum alii per baiu- | 5 |
| los, alii per fortuita animalia et mercede conducta | |
| veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem li- | 2.1 |
| bros Ulpi[ci]anus scripsit, quod in urbe remansisset, | |
| vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi. sed | 3.1 |
| centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe | |
| pelleretur, itaque fecit. sic vitium centurionis Sabino | |
| saluti fuit. removit et Ulpi[ci]anum iuris consultum | 4.1 |
| ut bonum virum et Silvinum r<h>et[h]orem, quem ma- | |
| gistrum Caesaris fecerat. et Silvinus quidem occisus | |
| est, Ulpi[ci]anus vero reservatus. sed milites et maxime | 5.1 |
| praetorianus, vel scientes, qu<od> mala in <Alexan- | |
| drum> Heliogabalu<s> parara[n]t, vel quod sibi viderent | |
| invidiam <fore ex Alexandri amore, inter se congressi | |
| sunt> factaque conspiratione ad liberandam rem p. pri- | 5 |
| mum conscii <libidinum eius occisi sunt vario> genere | |
| mortis, cum alios vitalibus exemptis necarent, alios | |
| ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consen- | |
| tiens; post hoc in eum impetus factus est atque in | 17.1.1 |
| latrina, ad quam confugerat, occisus. tractus deinde | |
| per publicum. addita iniuria cadaveri est, ut id in cloa- | |
| cam milites mitterent. sed cum non c[a]episset cloaca | 2.1 |
| fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne | |
| fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri | |
| posset. tractum est cadaver eius etiam per circi spatia, | 3.1 |
| priusquam in Tiberim praecipitaretur. nomen eius, id | 4.1 |
| est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque | |
| Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, | |
| cum vult videri filius Antonini. appellatus est post | 5.1 |
| mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa, | |
| si quando ea erant designanda, quae sub eo facta | |
| videbantur. solusque omnium principum et tractus est | 6.1 |
| et in cloacam missus et in Tiberim praecipitatus. quod | 7.1 |
| odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere | |
| debent imperatores, si quidem nec sepulchra merean- | |
| tur, qui amorem senatus populi ac militum non me- | |
| rentur. | 5 |