| Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites | 14.2.1 |
| omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, | |
| in quibus erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vin- | |
| dicare<n>t hominemque inpurum eundemque parrici- | |
| dalis animi tandem a re p. depellerent. et cum in | 3.1 |
| Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia | |
| custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. | |
| secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali | 4.1 |
| pedibus, sollicita filio. inde itum est in hortos, ubi | 5.1 |
| Varius invenitur certamen au<rig>andi parans, exspec- | |
| tans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur con- | |
| sobrinus occisus. qui subito militum strepitu exterritus | 6.1 |
| in angulum se condit obiectuque veli cubicularis, quod | |
| in introitu erat cubiculi, se texit, mis<s>i<s> praefectis | 7.1 |
| alio ad conpescendos milites in castra, alio vero ad | |
| eos placandos, qui iam in hortos venissent. Ant[h]io- | 8.1 |
| chianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos | |
| venerant, sacramenti admonitione exoravit, ne illum | |
| occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum | |
| <v>exillo, quod Aristomac<h>us tribunus retinuerat, re- | 5 |
| manserant. haec in hortis. in castris vero milites pre- | 15.1.1 |
| canti praefecto dixerunt se pa<r>suros esse Heliogabalo, | |
| si et inpuros homines et aurigas et histriones a se di- | |
| moveret atque ad bonam frugem rediret his maxime | |
| summotis, qui <c>um omnium dolore apud eum pluri- | 5 |
| mum poterant et qui omnia eius vendebant vel veri- | |
| tate vel fumis. remoti sunt denique ab eo H<i>erocles, | 2.1 |
| Cord<i>us et Myris[si]mus et duo improbi familiares, | |
| qui eum ex stulto stultiorem faciebant. mandatum | 3.1 |
| praeterea a militi<bu>s praefectis, ne paterentur illum | |
| ita diutius vivere et ut Alexander custodiretur nevel | |
| illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam | |
| amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio tur- | 5 |
| pitudinis. sed Heliogabalus et ingenti pr[a]ece Hiero- | 4.1 |
| clem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias | |
| in dies Caesaris propagabat. denique kal. Ianuariis, | 5.1 |
| cum simul tum designati essent consules, noluit cum | |
| consobrino procedere. ad extremum cum ei avia et | 6.1 |
| mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi | |
| concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta | |
| praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua | |
| ad senatum vocata et ad sellam perducta. deinde in | 7.1 |
| Capitolium ad vo[ca]ta concipienda et perficienda so- | |
| lemnia ire noluit, omniaque per pr(aetorem) urbanum | |
| facta sunt, quasi consules illic non essent. |