| Inter haec mala vitae inpudicissim<a>e Alexandrum, | 13.1.1 |
| quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se | |
| p<a>enitere adoptionis, mandavitque ad senatum, ut | |
| Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc pro- | 2.1 |
| dito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iu- | |
| venis Alexand<e>r, u<t> postea conprobatum genere im- | |
| perii eius, cum ideo displiceret patri, quod inpu<d>[l]i- | |
| c<u>s non esset. erat autem eidem consobrinus, ut qui- | 3.1 |
| dam dicunt; a militibus et<iam> amabatur et senatui | |
| acceptus erat et equestri ordini. nec defuit tamen fu- | 4.1 |
| ror usque ad exitium voti pessimi. nam ei percussores | |
| inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos | 5.1 |
| Spei veteris, quasi contra nocuum iuvenem vota | |
| concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino | |
| suo iussitque, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p. | |
| necessarius; misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut | 6.1 |
| abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; misit qui et | 7.1 |
| in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri | |
| solet de tyrannis; misit et ad nutritores eius, quibus | 8.1 |
| imperavit sub pr<a>emiorum spe atque ho<no>rum, ut | |
| eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel | |
| veneno vel ferro. sed nihil agunt improbi contra inno- | 14.1.1 |
| centes. nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum fa- | |
| cinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela, | |
| quae parabat aliis, ab hisque <sit> interfectus, quibus | |
| alios adpetebat. | 5 |