| Zoticus sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officio- | 10.2.1 |
| rum principibus sic haberetur quasi domini maritus. | |
| erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis ge- | 3.1 |
| nere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet | |
| f<u>mis quam maxime divitias enormes p<a>rans, cum aliis | |
| minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediens- | |
| que ab illo singulos a[u]diret dicens: 'de te hoc locutus | 5 |
| sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est.' ut | 4.1 |
| sunt homines huius modi, qui, si admissi fuerint ad | |
| nimiam familiaritatem principum, famam non solum | |
| malorum sed et bonorum principum vendunt et qui | |
| stulti<ti>a vel innocentia imperatorum, qui hoc non | 5 |
| perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. nubsit et | 5.1 |
| coit <cum illo it>a, ut et pronubam haberet clamaretque | |
| 'concide Magire', et eo quidem tempore quo Zoticus ae- | |
| grotabat. quaerebat deinde a philosophis et gravissimis | 6.1 |
| viris, an et ipsi in adul<e>scentia perpessi essent, quae ipse | |
| pateretur, <et> quidem inpudentissime; neque enim | 7.1 |
| umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis in- | |
| pudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente | |
| populo esset pudor. fecit libertos praesides, legatos, | 11.1.1 |
| consules, duces omnesque dignitates polluit ignobili- | |
| tate hominum perditorum. cum ad vindemias vocas- | 2.1 |
| set amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum | |
| quemque percontari coepit, an promtus esset in ve- | |
| nerem, erubescentibusque senibus exclamabat: 'erubuit, | |
| salva res est', silentium ac ru- | 5 |
| borem pro consensu ducens. addidit praeterea ipse, | 3.1 |
| quae faceret, sine ullius pudoris velamento. post- | 4.1 |
| quam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas | |
| vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes | |
| et ab his coepit omnia exquirere. a quibus cum audi- | 5.1 |
| ret aetati congrua, gaudere coepit, dice<ns> vere liberam | |
| vindemiam esse, quam sic celebraret. ferunt multi ab | 6.1 |
| ipso primum repertum, ut in vindemiarum festivo | |
| multa in dominos iocularia et audientibus dominis | |
| dicere<n>tur, quae ipse conposuerat, et Graeca ma- | |
| xime. horum pleraque Marius Maximus dicit in vita | 5 |
| ipsius Heliogabali. erant amici inprobi et senes qui- | 7.1 |
| dam et specie philosophi, qui caput reticulo compone- | |
| rent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos | |
| se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi | |
| fierent vitiorum imitatione cariores. ad praefecturam | 12.1.1 |
| praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, | |
| <ad>scivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fe- | |
| cit, praefectum annonae Claudium <to>nsorem. ad hono- | 2.1 |
| res reliquos promovit commendatos sibi pudibilium | |
| inormitate membrorum. ad vicensim<a>m hereditatium | |
| mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et | |
| cocum et claustrarium artificem. cum ingressus est vel | 3.1 |
| castra vel curiam aviam suam Variam nomine, de qua | |
| superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate | |
| honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante | |
| eum, quod iam diximus, senatu<m> mulier ingressa est | 5 |
| ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. | |
| in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eo- | 4.1 |
| rumque adtrectatione[s] et tactu praecipue gaudebat, | |
| nec quisquam ei magis poculum, cum bibisset, dabat. |