| Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine | 18.1.1 |
| postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii | |
| dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita | |
| odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. quem nec | 2.1 |
| ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae | |
| cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae sunt abo- | |
| lita. | |
| Occisa est cum eo et mater Symiamira, probrosis- | 5 |
| sima mulier et digna filio. cautumque ante omnia post | 3.1 |
| Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum | |
| ingrederetur utique inferis eius caput dicaretur devo- | |
| vereturque, per quem id esset factum. |