| De huius vita multa in litteras missa sunt obscaena, | 18.4.1 |
| quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda cen- | |
| sui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua pri- | |
| vatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum | |
| ipse privatus diceret se Apicium, imperatorem vero | 5 |
| <Neronem>, Othonem et Vitellium imitari. nam primus | 19.1.1 |
| omnium privatorum t[h]oros aureis toralibus texit, quia | |
| tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui | |
| omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. | |
| deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie | 2.1 |
| prasinum, vitreum alia, <alia> die venetum et deinceps | |
| exhiberet, semper vari[a]e per dies omnes aestivos. | |
| primus deinde aut<h>epsas argenteas habuit, primus | 3.1 |
| etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea scal- | |
| pta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. | |
| et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc | 4.1 |
| luxuria retinet, primus invenit. nam rosatum ab aliis | 5.1 |
| acceptum pinearum etiam adtritione [m]od<o>ratius red- | |
| didit. denique haec genera poculorum ante Helioga- | |
| balum non leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere | 6.1 |
| novas voluptates. primus fecit de piscibus isicia, pri- | |
| mus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis | |
| conc<h>is et lucustis et cammaris et sc<i>llis. stravit | 7.1 |
| et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea | |
| de<a>mbulavit, idque omni florum genere, li<li>is, violis, | |
| h<y>ac<i>nthis et narcissis. hic non nisi unguento nobili | 8.1 |
| aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubi- | 9.1 |
| tis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut | |
| plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans. |