Pisces semper quasi in marina aqua cum col<o>re suo 24.1.1
coctos conditura veneta comedit. momentarias de ro-
sato et rosis piscinas exhibuit et <la>vit cum omnibus
suis caldarias de nardo exhibens. idem in lucernis bal-
samum exhibuit. idem mulieres numquam iteravit 2.1
praeter uxorem. lupanaria domi amicis, clientibus et
servis exhibuit. idem numquam minus centum sester- 3.1
tiis c[a]enavit, hoc est argenti libris triginta; aliquando
autem tribus milibus sesterti<um> c[a]enavit omnibus
supputatis, quae inpendit. c[a]enas vero et Vitellii 4.1
et Apicii vi<c>it. pisces [s]e vivari<is> suis bubus traxit.
per macellum transiens mendicitatem publicam flevit.
parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine 5.1
sub aquas mittebat rursusque in summum revolvebat
eosque Ixionios amicos vocavit. stravit et saxis Lace- 6.1
d<a>emoniis ac porphyreticis plateas in Palatio, quas
Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram
memoriam manserunt, sed nuper eru[di]t<a et> exsecta
sunt. constituerat et columnam unam c<ol>l<oc>are 7.1
ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in
summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum sa-
xum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.