Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte 25.1.1
leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat,
ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos,
pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte inveni-
rent, ex quo plerique exanimati sunt. multi<s> vilio- 2.1
ribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque re-
fla<b>at prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub
mensis invenirentur prandentes; primus denique in- 3.1
venit simma in terra sternere, non in lectulis, ut a
pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol-
verentur. in <m>imicis adulteriis ea, quae solent si- 4.1
mulato[s] fieri, effici ad verum iussit. meretrices a 5.1
l[a]enonibus cunctis redemit saepe et manumisit. cum 6.1
inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti h<e>r-
n<i>osi esse possent in urbe Roma, iussit omnes no-
tari eosque ad balneas suas exhiber<i> et cum [h]isdem
lavit, nonnullis etiam honestis. gladiatores ante con- 7.1
vivium pugnantes sibi et p<y>ctas frequenter exhibuit.
stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pran- 8.1
deret, noxios et venationes sibi exhibuit. parasitis in 9.1
secunda mensa saepe ceream c[a]enam, saepe ligneam,
saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel
marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis
exhiberentur videnda de diversa materia, quae ipse 5
c[a]enabat, cum tantum biberent per singula fercula
et manus, quasi comedissent, lavarent.