Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam ne- 32.1.1
gatur iterasse; pr[a]etiosas vestes saepe conscidit. <ba>l-
l<e>nam cepit et appendit atque ad eius aestimationem
ponderis pisces amicis exhibuit. naves onustas mer- 2.1
sit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens. onus
ventris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit.
idem dixisse fertur: 'si habuero heredem, dabo illi 3.1
tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci
facturusque sum.' habuit etiam istam consuetudinem, 4.1
ut c[a]enas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi
de fasianis totum ederet omnesque miss<u>s sola fasia-
norum carne strueret, item alia die de pu[pi]llis, alia
de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia 5
de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis,
alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe ami- 5.1
cos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit noctur-
nis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pul-
cherrimas his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam 6.1
de pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. ride- 7.1
bat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro so-
lus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, 8.1
tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est. fer- 9.1
tur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri
et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione
mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen om-
nibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret 5
addens: 'nemo sciat, Antoninus haec donat.' libidi- 33.1.1
num genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum
<i>m<per>a<t>orum vinceret, et omnis apparatus Tiberii
et Caligulae et Neronis norat.