Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris bio-
|
33.2.1
|
thanatum se futurum. paraverat igitur funes blatta
|
3.1
|
et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset
|
|
laqueo, vitam finiret. paraverat et gladios aureos, qui-
|
4.1
|
bus se occideret, si aliqua vis urgeret. paraverat et
|
5.1
|
in cerauneis et in <h>yacinthis et in smaragdis venena,
|
|
quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fe-
|
6.1
|
cerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatis-
|
|
que ante se tabulis, ex qua se pr<a>ecipitaret, dicens
|
|
etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad spe-
|
|
ciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil
|
5
|
ista valuerunt. nam, ut diximus, et occisus est per
|
7.1
|
scu<ta>r<io>s et per plateas tractus e[s]t sordidissime per
|
|
cloacas ductus et in Tiberim submissus est.
|
|