| Alexander igitur, cui Mam<a>ea mater fuit—nam | 3.1.1 |
| et ita dicitur a plerisque—a prima pueritia artibus | |
| bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum | |
| quidem diem sponte sua transire passus est, quo se | |
| non et ad litteras et ad militiam exerceret. nam in | 2.1 |
| prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et | |
| Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum pa- | |
| tris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammati- | 3.1 |
| cum in patria Gr<a>ecum Nehonem, rhetorem Sera- | |
| pionem, filosophum Stilionem, Romae g<r>ammaticos | |
| Sca<u>rinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, | |
| rhetores Iulium Frontinum et B<a>ebium Macrianum | 5 |
| et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae fe- | |
| runtur. sed in Latinis non multum profecit, ut ex | 4.1 |
| eiusdem orationibus apparet, qua<s in> senatu habuit, | |
| vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. | |
| nec valde amavit Latinam facundiam, sed amavit lit- | |
| teratos homines vehementer, eos etiam reformidans, | 5 |
| ne quid de se asperum scriberent. denique eos, <quos> | 5.1 |
| digno<s> ad d<i>sce<ndum> videbat, singula quaeque, | |
| quae public[a]e privatim agebat, se ipso docente vole- | |
| bat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, e<a>que pete- | |
| bat ut, si vera essent, in litteras mitterent. | 5 |