| Praef. praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, | 21.3.1 |
| ut viri clarissimi et essent et dicerentur; quod antea | 4.1 |
| vel raro fuerat vel omnino nond<um>[on] fuerat, eo us- | |
| que ut, si quis imperator<u>m successorem praef. praet. | |
| dare vellet, laticlaviam eidem per libertum sum- | |
| mitteret, ut in multorum vita Marius Maximus | 5 |
| dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit | 5.1 |
| praef. praet., ne quis non senator de Romano sena- | |
| tore iudicaret. milites suos sic ubique scivit, ut in | 6.1 |
| cubiculo habere<t> breves et numerum et tempora mi- | |
| litantum semperque, cum solus esset, et rationes eo- | |
| rum et numerum et dignitates et s<t>ipendia recenseret, | |
| ut esse<t> ad omnia instructissim<u>s. denique <cum> | 7.1 |
| inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et | |
| nomina. de prov<eh>endis etiam sibi adnotabat et | 8.1 |
| pe<r>legebat cuncta pittacia et sic faciebat diebus | |
| etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante | |
| promotus. |