| Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum fru- | 21.9.1 |
| ment<a> Heliogabalus evertisset, <h>ic emp<t>a de propria | |
| pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam | 22.1.1 |
| volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit. | |
| oleum, quod Severus populo dederat quo<d>que He- | 2.1 |
| liogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefec- | |
| turam annonae tribuendo, integrum restituit. ius co<n>- | 3.1 |
| f<a>rre[r]ation<i>s, quod inpurus ille sustulerat, hic omni- | |
| bus reddi<di>t. mechanica opera Romae plurima in- | 4.1 |
| stituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse | |
| passus est. pontificibus tantum detulit et quindecim | 5.1 |
| viris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum | |
| a se finitas iterari et aliter discingi pateretur. prae- | 6.1 |
| sides provinciarum, quos vere, non factionibus lau- | |
| dari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo | |
| habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re pu- | |
| blica pellendos ac pauperandos et integros esse re<t>i- | 5 |
| <n>endos atque ditandos. cum vilitatem popul<us> Ro- | 7.1 |
| ma<nus> ab eo peteret, interrogavit per curionem, | |
| quam speciem c<a>ram putarent. illi continuo exclama- | |
| verunt carnem bubulam atque porcinam. tunc ille non | 8.1 |
| quidem vilitatem proposuit, se<d> iussit, ne quis sumi- | |
| natam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, | |
| ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel | |
| prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum | 5 |
| fuisset octominutalis libra, ad duos unum[quem]que | |
| utri<us>que carnis libra redigeretur. |