Spectacula frequentavit cum summa donandi parsi- 37.1.1
monia, dicens et scenicos et venatores et aurigas sic
alendos quasi servos nostros aut venatores aut mu-
liones aut voluptarios. convivium neque opi<p>arum ne- 2.1
que nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut
pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, au-
rata vero numquam, cum haec habere[nt] Heliogabalus
iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant, Ha- 5
drianus habuisset. usus con<viv>ii diurnus hic fuit: vini 3.1
ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo
triginta, panis sequentis ad donandum pondo quin-
quaginta. nam semper de manu sua ministris con- 4.1
vivii[s] et panem et partes aut holerum aut carnis aut
leguminum dabat, senili pro<r>sus maturitate patrem fa-
milia<s> agens. erant decreta et carnis diversae pondo 5.1
triginta, erant et gallinaci <d>uo. a<d>hi<be>batur anser 6.1
diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis ma-
tri[i]s deum et ludis Ap[p]ollinaribus et Iovis epulo et
Saturnalibus et huius modi festis diebus fasianus, ita
ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaciis duo- 5
bus. leporem cottidie habuit, venationem frequentem, 7.1
sed eam cum amicis dividebat et his maxime, quos
sciebat per se non habere. nec divitibus quicquam ta- 8.1
lium munerum misit, sed ab his semper accepit. ha- 9.1
buit cottidie et mul<si> sine pipere sextarios quat-
tuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia in-
serere, quae Gargilius eius temporis scriptor singil-
latim persecutus est, omnia et ad modum <e>t a<d> ra- 5
tionem illi su<nt> prae<b>ita. pomis vehementer indulsit, 10.1
it aut secund<a>[m] mensa illi[s] saepius ponerentur.
unde etiam iocus extitit non secundam mensam Ale-
xandrum habere se<d f>ecund<a>m. ipse cibo plurimo 11.1
referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfa-
t<im> tamen. frig<id>a semper pura usus, et aestate 12.1
cum vino rosa condito; quod quidem solum ex diverso
genere condito Heliogabali tenuerat.