Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo 45.1.1
edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam
de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta 2.1
bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur,
ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo
scriptum esset: 'illa die, illa hora ab urbe sum exiturus
et, si di voluerint, in prima mansione mansurus', 5
deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde
ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque
quamdiu ad fines barbaricos veniretur. [et]iam enim 3.1
inde tacebatur, et omnes ambulabant <incerti>, ne dis-
positionem Romanam barbari scirent. certum est au- 4.1
tem eum numquam id, quod proposuerat, fefellisse,
cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones,
quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis
omnia venderentur. quod genus hominum idcirco se- 5.1
creta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire
videantur et habeant, unde vel gratiam vel pecuniam
requirant.