Et quia de publicandis dispositionibus mentio con- 45.6.1
tigit: ubi aliquos voluisset vel rectores provin<c>iis dare
vel praepositos facere vel procuratores, id est ratio-
nales, ordinare, nomina eorum proponebat hortans po-
pulum, ut si quis quid haberet criminis, probaret mani- 5
festis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis;
dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei 7.1
facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi
sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et
fortunae hominum committerentur et capita. adsessori- 46.1.1
bus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse
promovendos, qui per se rem p. gerere possent, non
per assessores, addens militares habere suas admini-
strationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc 5
agere debere, quod nosset. thesauros reppertos his, qui 2.1
reppererant, donavit et, si multi essent, addidit his
eos [in suis], quos in suis habebat officiis. cogitabat 3.1
secum et descriptum habebat, cui quid praestitisset, et
si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde
sumpt<u>s suos augerent, vocabat eos et dicebat: 'quid
est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? 5
pete, ne privatus de me queraris.' dabat autem haec 4.1
in beneficiis, quae famam eius non l<a>ederent, bona
punitorum, sed numquam cum auro, argento vel gem-
mis—nam id om<ne> in aerarium reponebat—, da-
bat praeposituras locorum civilium, non militum, dabat 5
eas administrationes, quae ad procurationes pertine-
rent. rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum 5.1
conplerent, eosque, <et>si boni essent, odera[n]t, ma-
lum necessarium vocans. praesides vero proconsules
et legatos numquam fecit ad beneficium, sed ad iu-
dicium vel suum vel senatus. 5