Et ut severitas eius agnosci posset, unam contio-
|
53.1.1
|
nem militarem indendam putavi, quae illius in re<m>
|
|
militarem mor<e>s ostenderet. nam cum Ant[h]ioc<h>iam
|
2.1
|
venisset ac milites lavacris, mulieribus et deli<c>iis vaca-
|
|
rent eique nuntiatum esset, omnes eos conprehendi
|
|
iussit et in vincla conici. quod ubi conpertum est,
|
3.1
|
m<o>ta seditio est a legione, cuius so<ci>i e<r>ant in vincla
|
|
coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus
|
4.1
|
ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus
|
|
et quidem armatis ita coepit: 'commilitones, si tamen
|
5.1
|
ista vobis, quae a vestris facta sunt, displicent, disci-
|
|
plina maiorum rem p. tenet; quae si dilabitur, et no-
|
|
men Romanum et imperium amittemus; neque enim
|
6.1
|
sub nobis i<s>ta facienda sunt, quae sub inpura illa
|
|
bestia nuper facta sunt. milites Romani, vestri socii,
|
7.1
|
mei contubernales et commilitones amant, potant, la-
|
|
<v>ant Graecorum more[m] et <ad luxuriam> quidem se
|
|
instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali
|
|
dedam supplicio?' tumultus post hoc ortus est. atque
|
8.1
|
iterum: 'quin conti<nui>stis vocem, in bello contra ho-
|
|
stem, non contra imperatorem vestrum necessariam?
|
|
certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra
|
9.1
|
Sarmat<a>s et Germanos ac Persas emittere, non contra
|
|
eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui
|
|
vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur
|
10.1
|
vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne
|
|
vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites di-
|
|
mittam, et incertum an Quirites. non enim digni estis,
|
11.1
|
qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non
|
|
agnoscitis.' et cum vehementius fremerent ac ferro
|
54.1.1
|
quoque minarentur: 'deponite', inqui<t>, 'dexteras contra
|
|
hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non
|
|
terrent. si enim unum hominem occideritis, non vobis
|
2.1
|
deerit res p[o]., non senatus, non p. R., qui me de
|
|
vobis vindicet.' cum nihilo minus post ista fremerent,
|
3.1
|
exclamavit: 'Quirites, discedite atque arma deponite.'
|
|
mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sa-
|
4.1
|
gulis militaribus omnes non <ad> castra, sed ad devor-
|
|
soria vari<a> recesserunt. tuncque pri<m>[at]um intellec-
|
5.1
|
tum est, quantum eius severitas posset. denique etiam
|
6.1
|
signa stipatores et hi, qui imperatorem circumdederant
|
|
in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Pala-
|
|
tium tulit. eam tamen legionem, quam exauctoravit,
|
7.1
|
rogatus post dies XXX, priusquam ad expeditionem
|
|
Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pu-
|
|
gnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali
|
|
adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum mi-
|
5
|
lites apud Dafnem luxuriati essent vel per coni<v>en-
|
|
tiam seditionem fecisset exercitus.
|
|