Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Ar- 55.1.1
taxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua
obiret, milites admoneret, subiectus [tu]teli<s> versare-
tur, manu plurimum faceret, singulos quosque mi-
lites a[u]<d> laudem verbis adduceret. fuso denique fu- 2.1
gatoque tanto rege, qui cum septingentis elefantis
falcatisque mille et oc<t>in<g>entis curribus ad bellum ve-
nerat, equitum multis milibus, statim Ant[h]ioc<h>iam
redit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit 5
exercitum, cum et tribunos ea, quae per vicos diri-
puerant, et duces et ipsos milites habere iussisset.
<t>u<nc>que primum servi Persae apud Romanos fue- 3.1
runt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges
quempiam suorum alicubi servire, acceptis pr[a]etiis
reddidit pretiumque vel his, qui manu cepera<n>t ser-
vos, dedit vel in aerarium contulit. post hoc Romam 56.1.1
venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum pri-
mum haec verba habuit.