Ex actis senatus die VII. kl. Octob.: 'Persas, p. c., 56.2.1
vicimus. longae <e>loquentiae opus non est, tantum
scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus.
iam primum elefanti septingenti idemque turriti <c>um 3.1
sagittariis et onere sagittarum. e<x> his triginta cepi-
mus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduxi-
mus. falcati currus mille <DCCC>. adducere interfec- 4.1
t<o>rum animalium currus ducentos potuimus, sed id,
quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et 5.1
viginti milia equitum eorum fudimus, catafractarios,
quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello in-
teremimus, eorum armis nostros armavimus. multos
Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras in- 6.1
teramnanas [Mesopotamiae scilicet] neclectas ab in-
pura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum 7.1
regem tam iure quam nomine, fusum fugavimus, ita
ut eum terra Persarum fugientem videre[n]t, et qu<a>[e]
ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse
signis effugit relictis. haec sunt, p. c., gesta. eloquen- 8.1
tia opus non est: milites divites redeunt, laborem in
victoria nemo sentit. vestrum est supplicationem de- 9.1
cernere, ne dis videamur ingrati.' adclamatio senatus:
'Alexander Auguste, di te servent. Persice maxime,
di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tro-
ph<a>ea tua et nos videmus, victorias et nos videmus. 5
iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per 10.1
te victoriam de Germanis speramus. per te victoriam
undique praesumimus. ille vincit, qui militem regit.
dives senatus, dives miles, dives p. R.' dimisso senatu 57.1.1
Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tu-
nicis Persicis in templo locatis contionem huius modi
habuit: 'Quirites, vicimus Persas. milites divites re-
duximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos cir- 5
censes Persicos dabimus.' haec nos et in annalibus et 2.1
apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo
suo eum proditum non vicisse regem, sed, ne vincere-
tur, fugisse. quod contra multorum opinionem dici non 3.1
dubium est his, qui plurimos legeri<n>t. nam et ami-
sisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo,
ut Herodianus auctor es<t> contra multorum opinio-
nem. post hoc cum ingenti gloria comitante senatu 4.1
equestri ordine atque omni populo circumfusisque
undique mulieribus et infantibus, maxime militum con-
iugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus
triumphalis a quattuor elefantis traheretur. lev<a>batur 5.1
manibus hominum Alexander, vixque illi[s] per horas
quattuor ambulare permissum est, undique omnibus
clamantibus: 'salva Roma, salva res p., quia salvus
est Alexander.' alia die actis circensibus et item ludis 6.1
scenicis deinceps congiarium populo Romano dedit.
puellas et pueros, quemammodum Antoninus Fausti- 7.1
nianas <in>stituerat, Mamm<a>eanas et Mamm<a>ea-
nos instituit.