Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingi[n]tana 58.1.1
per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macri-
num adfinem eius et in Armenia per Iunium Palma-
tum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt
delatae. quibus in senatu et apud populum lectis vario 5
tempore, cum etiam de Isauria optatae venisse<n>t,
omnibus nominibus est ornatus. his vero, qui rem p. 2.1
bene gesserant, consularia ornamenta decreta sunt, ad-
diti[i]s etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus his,
qui erant pauperes et aevo iam graves. captivos diver- 3.1
sarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut
iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores
fuerunt, eos militiae, non tamen magnae deputavit.
sola, quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus 4.1
et militibus donavit, ita ut eorum essent, [militarent]
si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos
pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam
sua rura defenderent. addidit sane his et animalia 5.1
et servos, ut possent colere, quod acceperant, ne per
inopiam hominum vel per senectutem possidentium
desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum
ille ducebat. 5