Post haec cum ingenti amore apud populum et sena- 59.1.1
tum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et in-
vitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum pro-
fectus est, deducentibus cunctis per centum et cen-
tum quinquaginta milia. erat autem gravissimum rei p. 2.1
atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia
diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam 3.1
Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae
semper etiam minusculis imperatoribus subiecta vide-
batur. magnis igitur itineribus, laetis militibus conten- 4.1
dit. sed cum ibi quoque seditiosas legiones conperis-
set, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut 5.1
sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus
graves, severitatem hominis nimiam, et longe maiorem
post Heliogabalum non tulerunt. denique agentem eum 6.1
cum paucis in Brittannia, ut alii volunt in Gallia, in
vico cui Sicilia nomen es<t>[e], non ex omnium senten-
tia, sed latrocinantium modo quidam milites et hi prae-
cipue, qui Heliogabali praemiis e<f>floruerunt, cum 5
severum principem pati non possent, occiderunt. multi 7.1
dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercen-
dum dati[s] fuerant, eum occidisse, multi aliter; a mi- 8.1
litibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum
eundem et matrem eius avaram et cupidam multa
dixissent.