Om<in>a mortis haec fuerunt: cum natalem diem com- 60.3.1
mendaret, <h>ostia cruenta effugit et, ut se ci<vi>liter
ge[ne]r<e>bat ac permixtus populo erat, albam eius ve-
stem, cum qua constiterat, cruenta<v>it. laurus in pa- 4.1
latio <e>ius civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum,
ingens et antiqua tota subito decidit. arbores f<i>ci tres 5.1
quae ficus eas ferrent, quibus Alexandrianarum nomen
est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum ten-
toria imperatoria his adnexa essent. mulier Dryas 6.1
eunti exclamavit Gallico sermone: 'vadas nec victo-
riam speres ne<c> te militi tuo credas.' <ut> tribunal 7.1
ascendit, <ut> contionaretur et faustum aliquid dice-
ret, ita coepit: 'occiso imperatore Heliogabalo.' hoc 8.1
tamen [n]omini fuit, quod iturus ad bellum milites ad-
loqui minus fausta oratione coeptaverat.