Sed haec omnia vehementissime contempsit pro-
|
61.1.1
|
fectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus
|
|
est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id
|
2.1
|
est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque
|
|
enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est
|
|
repertum. et cum quiesceret post convivium, hora diei
|
3.1
|
ferme septima unus ex Germanis, qui scu<tari>um offi-
|
|
cium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo
|
|
tamen imperatore intervigilante visus est; cui Alexan-
|
4.1
|
der 'quid <i>st[h]ic', inquit, 'contubernal<i>s? num aliquid
|
|
de hostibus nuntias?' at ille metu perterritus et spe-
|
5.1
|
rans non posse se <ev>adere, quod in tentorium prin-
|
|
cipis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad
|
|
durum principem interimendum cohortatus est. qui
|
6.1
|
subito plures armatique ingressi inermes et obsisten-
|
|
tes contruncarunt, ipsum plurimis ictibus conf<o>derunt.
|
|
aliqui dicunt omnino nihil dictum, sed tantum a militi-
|
7.1
|
bus clamatum 'exi, recede'; atque ita obtruncatum iu-
|
|
venem optimum . . . sed omnis apparatus militaris,
|
8.1
|
qui postea est ductus in Germaniam a Maximino,
|
|
Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios
|
|
et Osdroenos et Parthos et omnis generis homin<es>.
|
|