| Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent | 12.2.1 |
| acta, quasi triumphans domum se recepit. multo cla- | 3.1 |
| rior visus est alienis nominibus non receptis quam | |
| si recepisset; atque ex eo constantiae ac plenae gra- | |
| vitatis famam obtinuit, si quidem uni <iuveni> vel | |
| adul<e>scenti potius senatus totus persuadere non potuit. | 5 |
| sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, | 4.1 |
| ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen | |
| ob ingentem vigorem animi et mirandam singularem- | |
| que constantiam contra militum insolentiam Severi no- | |
| men a militibus eidem inditum est. quod illi ingentem | 5.1 |
| in praesentia reverentiam, magnam apud posteros glo- | |
| riam peperit, cum eo accessisset, ut de animi virtute | |
| nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui | |
| tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco | 5 |
| ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, | |
| qui forte <in>currerunt aliquid, <quod> videretur in- | |
| iustum, ut et ipsum locis suis declarabimus. |